domingo, 10 de noviembre de 2013

Probando...

Pronto disfrutarás este blog en su plenitud. Mientras, espera.

Una est amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt, quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos, parvo contentos, tenuis victus cultusque delectat (...).

 
Itemque cetera quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii qui se totos tradiderunt voluptatibus: sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. 

Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt (...). 
Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos quanta maxima potest esse morum studiorumque distantia. 

Ut igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores exaequare se *** inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. 
Quorum plerique aut queruntur semper aliquid, aut etiam exprobant, eoque magis, si habere se putant quod officiose et amice et *** labore aliquo suo factum queant dicere. 
Odiosum sane genus hominum officia exprobantium; quae meminisse debet is in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.

Poco a poco!

No hay comentarios:

Publicar un comentario

¡Gracias por compartir tu opinión!
Se considerado a la hora de escribir, nada de insultos.